- DANCKO
- DANCKOfilius Tassilonis, quem Caroli Mag. militem in Suevia sedem fixisse dicunt, Zolleriorum Auctor est; tenuitque arcem Zolleranam circa A. C. 829. Eius posteri istâ graduum serie enumerantur: Rudolfus sub Henrico Aucupe, Otto Wolphgangus, Fridericus I. Fridericus II. Fridericus III. Burcardus, caesus ex partibus Rudolfi Anticaesaris, ad Mersburgum A. C. 1080. Fridericus III. (alii enim priorem Fridericum omittunt) Rudolfus II. Frater Friderici V. Fridericus VI. Comites Zollerani, a patre in filium transmissâ successione. Huius filii, Fridericus primus, post Eberhardum ex Voburgiis ultimum, Burggraviatu Norimb. seu Franconiae Ducatu ab avunculo Rudolfo I. Imp. auctus, hodiernos Brandeburgicos: et Eitelfridericus, Zollerenses Principes, sivêre. Ex fratre vero Danckonis Gotbaldo, Comites Saulgaviae, Sigmaringae Landenbergae et Pfullendorfii, non incelebres et affinitatibus illustres, ortum duxêre. Phil. Iac. Spener. Sylloge Geneal. Hist. in Fam. Zollerio-Brandenburgica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.